- PLECTRUM
- PLECTRUMGraece πλῆκτρον, pecten est, sive radiolus, quô citharam pulsabant, a verbo πλήςςειν, i. e. percutere. Pulsabant nempe alterâ manu, alterâ premebant nervos certis intervallis. Primus Demopoectus Sicyonius plectri officium ad solam manum transtulit: quod alii Epigono Ambraciotae ascribunt. Sic unguibus et digitorum summitate etiam nunc citharae nervos temperant: Cuius autem chordae ferreae, aut ex orichalco sunt, pennâ modulantur. Sed et digitalia argentea induierunt, quorum extrema pennarum muniebantur cuspidibus. Lyram vero non plectri percussione, sed setarum in tentarum attritu tangebant. In Monochordis, uti vulgus vocat, ordine digesta plectra subsilientia reddunt sonos. Additae deinde plectris corvinarum pennarum cuspides, ex aereis filis expressiorem eliciunt harmoniam: a cuiusmodi mucronibus Spinetae nomen. In pentachordo, Scythae ex crusta pelle bubula confectas chordas pulsabant plectrô, quod ex ungula caprina optimum habebatur. Et durat hodieque plectri usus in Hispania, ac Psalterii etc. Qua de re vide Iul. Caes. Scaligerum, Poetic. l. 1. c. 48. et aliquid supra, voce Pecten, it. Pentachordos. Martial. l. 14. Epigr. 167. cuius titul. Plectra,Fervida ne tritô tibi pollice pustula surgat.Exornent docilem garrul plectra lyram.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.